Epicurea - Epicurus Epicurus - Livros -  - 9798699091805 - 17 de outubro de 2020
Caso a capa e o título não sejam correspondentes, considere o título como correto

Epicurea


Receba um e-mail quando o item estiver disponível
Você tem um perfil? Entrar
Adicione à sua lista de desejos do iMusic

Tibi, mi Buechelere, quod olim haec Epicurea utut sunt manibus emissa inscripsi, non id solum fateor mihi consilium fuisse, ut amicitiae quinque tunc lustris firmatae aliquod publice extaret monumentum, sed etiam ut in harenam, in qua egregia uirtutis specimina non semel edidisti, cui haud scio an nemo nunc magis quam tu idoneus sit, quasi gladiatorem spectatum te reducerem. tardius uota solui quam uellem. quod quibus rerum et casuum inpedimentis euenerit, neque tu nescis neque aliorum interest scire. nunc ueniam dabis, cum librum primo festinatum, deinde amplius quattuor annorum quasi obliuione quadam omissum tandem aliquando absolutum manibus tuis trado. quem uellem dignum esse nomine tuo. Epicuro ut operam darem, non philosophiae Epicureae me admiratio commouit, sed ut accidit homini grammatico, librorum a Laertio Diogene seruatorum obscuritas et difficultas. quos cum iterum iterumque desperatos de manibus posuissem, ecce Maximilianus Bonnetus ante hos decem annos Hermanni Dielsii rogatu codices Laertii Parisienses perscrutatus specimen eorum adhibitis simul libris Italicis epistulae Epicuri primae lectionem proposuit in musei Rhenani t. XXXII (1877) p. 583 sqq. quod auxilium dum ego quantum lucis libro obscuro adferat experior, miratus simul et laetatus locis non paucis uidi interpolationis labe abstersa sententiam sanam et genuina scriptoris uerba enitescere. igitur intellegendi scriptoris et emendandi spes iam non eludebatur.

Mídia Livros     Paperback Book   (Livro de capa flexível e brochura)
Lançado 17 de outubro de 2020
ISBN13 9798699091805
Páginas 528
Dimensões 140 × 216 × 30 mm   ·   662 g
Idioma Latin  

Mais por Epicurus Epicurus

Mostrar tudo